monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XV <<<     >>> XVII

Caput XVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Verum tanta est Dei misericordia in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni, et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus vitiosis delectationibus iacet, quia, licet fari iam valeat et ideo infantiam transisse videatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis vitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur.
2 Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. Cum autem ventum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat.
3 Et si quidem nondum victoriarum consuetudine roborata sunt, facilius vincuntur et cedunt; si autem vincere atque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. Neque id fit veraciter atque sinceriter nisi verae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi.
4 Nam si lex iubens adsit et spiritus iuvans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente atque vincente peccati etiam reatus praevaricationis accedit. Nonnumquam sane apertissima vitia aliis vitiis vincuntur occultis, quae putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa.
5 Tunc itaque victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur, quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret divinitatis suae.
6 Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata committant vel in flagitiis vel in facinoribus vel in nefariae cuiusquam impietatis errore, sed magna spiritus largitate opprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari.
7 Plurimi vero praecepto legis accepto, cum prius victi fuerint praevalentibus vitiis et praevaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuvantem, qua fiant et amarius paenitendo et vehementius pugnando prius Deo subdita atque ita carni praeposita mente victores.
8 Quisquis igitur cupit poenas euadere sempiternas, non solum baptizetur, verum etiam iustificetur in Christo, ac sic vere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium.
9 Nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diversitate meritorum quamvis malorum aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem, sive ipsius vis atque ardor pro poena digna cuiusque varietur, sive ipse aequaliter ardeat sed non aequali molestia sentiatur.